monumenta.ch > Hieronymus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 46, 11
Verum ut ad villulam Christi, et Mariae diversorium veniamus (plus enim laudat unusquisque quod possidet) quo sermone, qua voce speluncam tibi possumus Salvatoris exponere? Et illud praesepe, in quo infantulus vagiit, silentio magis, quam infirmo sermone honorandum est. Ubi sunt latae porticus? ubi aurata laquearia? ubi domus miserorum poenis, et damnatorum labore vestitae? ubi instar palatii, opibus privatorum exstructae basilicae, ut vile corpusculum hominis pretiosius inambulet, et quasi mundo quidquam possit esse ornatius, recta magis sua velit aspicere, quam coelum? Ecce in hoc parvo terrae foramine, coelorum conditor natus est: hic involutus pannis, hic visus a pastoribus, hic demonstratus a stella, hic adoratus a Magis. Et hic puto locus sanctior est rupe Tarpeia, quae de coelo saepius fulminata ostendit, quod Domino displiceret.